Scr. Romae m. Iun. a. 694 (60).
CICERO ATTICO SAL.
Kal. Iuniis eunti mihi Antium et gladiatores M. Metelli cupide relinquenti venit obviam tuus puer. is mihi litteras abs te et commentarium consulatus mei Graece scriptum reddidit. in quo laetatus sum me aliquanto ante de isdem rebus Graece item scriptum librum L. Cossinio ad te perferendum dedisse; nam si ego tuum ante legissem, furatum me abs te esse diceres. quamquam tua illa (legi enim libenter) horridula mihi atque incompta visa sunt, sed tamen erant ornata hoc ipso quod ornamenta neglexerant et, ut mulieres, ideo bene olere quia nihil olebant videbantur. meus autem liber totum Isocrati myrothecium atque omnis eius discipulorum arculas ac non nihil etiam Aristotelia pigmenta consumpsit. quem tu Corcyrae, ut mihi aliis litteris significas, strictim attigisti, post autem, ut arbitror, a Cossinio accepisti. quem tibi ego non essem ausus mittere nisi eum lente ac fastidiose probavissem.
quamquam ad me rescripsit iam Rhodo Posidonius se, nostrum illud ὑπόμνημα <cum> legeret, quod ego ad eum ut ornatius de isdem rebus scriberet miseram, non modo non excitatum esse ad scribendum sed etiam plane deterritum. quid quaeris? conturbavi Graecam nationem. ita vulgo qui
-- --
instabant ut darem sibi quod ornarent iam exhibere mihi molestiam destiterunt. tu, si tibi placuerit liber, curabis ut et Athenis sit et in ceteris oppidis Graeciae; videtur enim
posse aliquid nostris rebus lucis adferre.
quod quaeris quid sit quo te arcessam, ac simul impeditum te negotiis esse significas neque recusas quin, non
modo si opus sit sed etiam si velim, accurras, nihil sane est necesse, verum tamen videbare mihi tempora peregrinationis commodius posse discribere. nimis abes diu, praesertim cum sis in propinquis locis, neque nos te fruimur et tu
nobis cares. ac nunc quidem otium est, sed, si paulo plus
furor Pulchelli progredi posset, valde ego te istim excitarem. verum praeclare Metellus impedit et impediet. quid quaeris? est consul φιλόπατρις et, ut semper iudicavi, natura
bonus. ille autem non simulat sed plane tribunus pl. fieri cupit. qua <de> re quom in senatu ageretur, fregi hominem et inconstantiam eius reprehendi qui Romae tribunatum pl. peteret cum in Sicilia hereditatem se petere dictitasset, neque magno opere dixi esse nobis laborandum, quod nihilo magis ei liciturum esset plebeio rem publicam perdere quam similibus eius me consule patriciis esset licitum. iam cum se ille septimo die venisse a freto neque sibi obviam quemquam prodire potuisse et noctu se introisse dixisset in eoque se in contione iactasset, nihil ei novi dixi accidisse. ex Sicilia septimo die Romam; ante tribus horis Roma Interamnam. Noctu introisti; idem ante. non est itum obviam; ne tum quidem quom iri maxime debuit.
quid quaeris? hominem petulantem modestum reddo non solum perpetua gravitate orationis sed etiam hoc genere dictorum. itaque iam familiariter cum ipso cavillor ac iocor; quin etiam cum candidatum deduceremus, quaerit ex me num consuessem Siculis locum gladiatoribus dare. negavi. at ego
inquit novus patronus instituam; sed soror, quae tantum habeat consularis loci, unum mihi solum pedem dat
noli,
inquam de uno pede sororis queri; licet etiam alterum tollas.
non consulare inquies dictum. fateor; sed ego illam odi male consularem. ea est enim seditiosa, ea cum viro bellum gerit
neque solum cum
-- --
Metello sed etiam cum Fabio, quod eos †esse in hoc esse† moleste fert.
nam Catonem nostrum non tu amas plus quam ego; sed tamen ille optimo animo utens
et summa fide nocet interdum rei publicae; dicit enim tamquam in Platonis πολιτείᾳ, non tamquam in Romuli
faece sententiam. quid verius quam in iudicium venire qui ob rem iudicandam pecuniam acceperit? censuit hoc
-- --
Cato, adsensit senatus; equites curiae bellum, non mihi; nam ego dissensi. quid impudentius publicanis renuntiantibus? fuit tamen retinendi ordinis causa facienda iactura. restitit et pervicit Cato. itaque nunc consule in carcere incluso, saepe item seditione commota, aspiravit nemo eorum quorum ego concursu itemque ii consules qui post me fuerunt rem publicam defendere solebant. quid ergo? istos
inquies mercede conductos habebimus?
quid faciemus, si aliter non possumus? an libertinis atque etiam servis serviamus? sed, ut tu ais, ἅλις σπουδῆς.